Midās et Vīs Aurea
Midās, magnus rēx Phrygiae, magnam sapientiam nōn habēbat. Quod Midās fuerat benignus deō Bacchō, Bacchus eī donum dedit: “Quicquid dēsīderās,” dīxit deus, “tibi dabō.” Rēx igitur hōc modō rogat: “Quicquid corpore tangam, id in aurum mūtā: quaesō. Hoc ego maximē dēsīderō.” Hoc dōnum rēgī deus dedit, sed maestissimus erat quod ille tāle dōnum petīverat.
Rēx autem nōn maestus, sed laetissimus, novum dōnum cupidē temptat. Ūnam et alteram rem digitō tangit; vix fortūnae crēdit. Vērum est. Ubi rāmum viridem ex arbore carpit, rāmum aureum Midās manū tenet. Saxum quoque manū tactum in aurum mūtātur. Dōna quoque Cereris carpta in aurum trānsfōrmantur. Praetereā pomum, quod dē arbore carpsit, nunc est pomum aureum. Ubi digitōs in postibus altīs in rēgiā pōnit, postēs radiāre videntur. Ubi ille manūs liquidīs aquīs lavat, aqua in liquidum aurum mūtātur. Omnia manū eius tacta in aurum vī aureā mūtantur.
Ubi Midās satis gavīsus erat servīu prō eō mēnsam came atque dōnīs Cereris onustam posuērunt. Midās cibum dente avidō tangere temptāvit, sed dentēs durum aurum tetigērunt. Ubi Midās aquam et vīnum bibere temptāvit, liquidum aurum in ōre fluxit. Rēs quae prius secundae, nunc adversae vidēbantur.
Miser Midās territus nunc ōdit quod dēsīderāverat, atque hoc dōnum removēre optat. Nūllam aquam bibere potest, nūllum cibum edere potest. Manibus ad caelum tentīs, hōc modō ōrat: “Da veniam, pater benigne, peccāvimus, sed remitte damnōsum dōnum.” Bacchus benignus inquit: “Ī ad flūmen vīcīnum Sardibus et carpe viam in montēs Lydiae usque ad ortum flūminis. Lavā caput corpusque. Simul tē in aquīs lavā, simul crīmen lavā.” Hīs verbīs audītīs, rēx ad flūmen in Lydia īvit, et corpus lāvit. Ubi prīmum rēx flūmen tetigit, vīs aurea dē corpore hūmānō in flūmen trānsīvit. Etiamnunc terra Lydiae est aurea, aquīs in agrōs vīcīnōs portātīs.