Midās et Pān

Posteā Midās in silvis habitābat ubi deum Pānem colēbat, sed etiam­nunc sē stultum esse demōnstrāvit. Et sapientia et iūdicium rēgī Phrygiae eō tempore dēerant.

Est in Lydiā mōns altus, Tmōlus nōmine, summō quō Pān nymphīs carmina sua cantābat, dum fistulam cērā coniunctam īnflat. Carmina eius quidem erant pulcherrima et grātissima nymphīs Midaeque quī deum maximē laudābat. Pān superbus carmina Apollinis, deī mūsicae, contemnit; vocat Apollinem ad certāmen sub iūdice Tmōlō, deō montis.

Senex igitur iūdex in monte suō sēdit et aurēs ab arboribus līberāvit. Deum Pānem spectāvit et eum cantāre hīs verbīs iussit: “In iūdice nūlla mōra erit.” Quia Midās forte aderat, carmen audīverat quod fistula Pānis sonābat. Rēx hoc carmen barbarum maximē mīrābātur, quod eī erat grātissimum. Ubi carmen Pānis terminātum est, sacer Tmōlus ōs vertit ad ōs Phoebī, quī gerēbat laurum in capite vestimentumque longum tinctum Tyriō mūricō. Sinistrā manū lyram gemmīs atque dentibus lndīs decorātam, dextrā manū plectrum tenuit. Tum Phoebus ortus est et lyram digitō doctō tetigit. Carmen cantāre coepit. Carmine audītō, Tmōlus iūdex iūssit Pānem fistulam lyrae submittere.

Iūdicium autem sacrī montis Tmōlī quod erat omnibus grātum, nōn erat grātum Midae, quī ita loquitur, “lūdicium est iniustum.” Apollō nōn patitur talēs aurēs humānam figūram retinēre. Ille eāsdem longiōrēs et plenās villīs facit; dat quoque posse movērī. Midās damnātus in ūnā parte corporis aurēs asellī gerit quamquam ceterae partēs sunt hominis.

Posteā Midās aurēs purpureīs tiārīs pudōre celāre cōnābātur, sed servus quī capillōs longōs resecābat aurēs vīderat. Dē quibus īdem nārrāre verēbātur nee tamen sē retinēre poterat. Effodit igitur terram in quam im­murmurat parvā voce dē auribus dominī vīsīs. Terrā repositā, servus tacitus abit. Sed harundinēs tremulae quae ex terrā crēscunt verba humāta remittunt, quia ventō mōtae fābulam dē auribus asellī murmuran

”Vocabula”

Nōmina Anglicē Lexicon Gram. Lectio
*Apollō, -inis, m. Apollo (god of music and medicine) L&S 82
*auris, auris, ium, f. ear L&S 67
*carmen, -inis, n. Ceres (goddess of agriculture) L&S 64
gemma, -ae, f. jewel, gem L&S 41
*iūdex, -icis, m. judge L&S 57
*iūdicium, -iī, n. sadness L&S 46
lyra, -ae, f. lyre L&S 41
*ventus, -ī, m. wind L&S 46
Verba Anglicē Lexicon Gram. Lectio
abeō, -īre, -īvī or -iī, itum I go away L&S 203
*cantō, cantāre, cantāvī, cantātum I sing, make music L&S 184
*coepī, coepisse, coeptum I began L&S 205
*colō, -ere, -uī, cultum I till, cultivate, honor, worship L&S 186
*conor, conārī, conātus sum I attempt, try L&S 190
*dēsum, -esse, -fuī, -futūrum I am absent, lacking, missing L&S 185
effodiō, -ere, fōdī, -fossum I dig L&S 188
*gerō, -ere, -gessī, gestum I bear, carry, wear, accomplish, do L&S 186
immurmurō, -āre, -āvī, -ātum I whisper into L&S 184
inflō, -āre, -āvī, -ātum I blow into L&S 184
*līberō, -āre, -āvī, -ātum I blow into L&S 184
*loquor, loquī, locūta sum I speak, say L&S 190
*mīror, mīrārī, mīrātus sum I wonder at, admire L&S 190
*orior, orīrī, ortus sum I allow, suffer, permit L&S 190
*patior, patī, passa sum I allow, suffer, permit L&S 190
*rēpōnō, -ere, -posuī, -positum I put back, replace L&S 186
resecō, -āre, -uī, -tum I cut off L&S 184
*submittō, -ere, -mīsī, -missum I put down, lower, humble, yield L&S 186
taceō, -ēre, -uī, -itum I am silent L&S 185
terminō, -āre, -āvī, -ātum I end, finish L&S 184
*vereor, verērī, veritus sum I fear, am affraid L&S 190
vertō, -ere, -vertī, versum I put down, lower, humble, yield L&S 186
Adjectīva Anglicē Lexicon Gram. Lectio
barbarus, -a, -um unfavorable L&S 110
*dexter, -tra, trum right, skillful L&S 111
*hūmānus, -a, -um human, humane L&S 110
iniūstus, -a, -um unjust, unfair L&S 110
*sinister, -tra, -trum left, adverse L&S 110
villōsus, -a, -um shaggy, hairy L&S 110
Adverbia Anglicē Lexicon Gram. Lectio
*postea afterwards, thereafter, after that L&S 217
*tum then L&S 217
Coniuntiōnēs Anglicē Lexicon Gram. Lectio
*nam for L&S 324