Mors Orpheī

Ter Sōl annum fīnīverat et Orpheus omnem amōrem fēminārum fūgerat, seu quod amor prīmus male ēvēnerat seu quod fidem coniugī dederat. Multās tamen fēminās ārdor vatī sē iungere habēbat. Aliquae ab illō repulsae magnopere doluērunt, sed maximē Maenadēs.

Dum carmine maestissimō dulcissimōque vātēs Orpheus silvās et animālia fera et saxa dūra quidem movet, ecce turba Maenadum īrāta et īnsāna, pectoribus velleribus tēctīs, eum dē monte vīdit. Ūna ē quibus, “ēn,” ait “ēn, hic est contemptor nostrī,” et hastam in ōrā vātis Phoebī mīsit. Sed hasta ipsa carmine vātis captā sine vulnere pervēnit. Altera saxum iēcit, quod in aurā missum ipsā vōce et lyrā vīctum est et velutī supplex ante pedēs Orpheī iacuit.

Sed enim īra eārum crēscit et īnsāna Erīnys rēgnat. Omnia tēla mōta carmine Orpheī futūra essent innocentia; sed clāmor ingēns fēminārum īrātissimārum clāmantium et tympana et tībiae et cornua sonum lyrae vīcērunt. Tum dēnique saxa sanguine vātis rubuērunt. Ac prīmum avēs et animālia fera fūgērunt et Maenadēs vātem rapuērunt et sē vertunt circum Orpheum ut canēs solent ubi cervum, praedam, invēnērunt. Vātem petunt et iaciunt tēla et saxa et rāmōs arbore dīreptōs.

Miserrimus Orpheus tendēns manūs et ōrāns Bacchantēs vōce movēre frūstrā temptāvit; īnsānissimae eum lacerāvērunt. Per os ipsum (Ō Iuppiter!) quod saxa et animōs animālium ferōrum vīcerat, anima eius in ventōs exit.

Tē avēs maestissimae, Orpheu, tē turba ferōrum, tē saxa dūra, tē silvae plōrāvērunt. Arbor frondibus positīs quasi capillīs lacerātīs tē plōrāvit. Dīcunt illīus causa flūmina crēvisse lacrimīs plūrimīs suīs et nymphās vestīmenta nigra et capillōs neglēctōs habuisse.

Membra eius iacent dīversa multīs in locīs-caput et lyram flūmen Hebrus accipit. Dum in summā undā natat, lyra carmen maestissimum dat et rīpae respondent. Dēnique flūmine relictō caput in rīpā peregrīna iacet quod serpēns ferus morsūrus est. Phoebus autem adest et serpentem in saxum mūtat.

Umbra Orpheī sub terrās īvit et recognōvit loca quae anteā vīderat; quaerēns per agrōs piōrum Eurydicēn invēnit. Bracchiīs avidissimē eam prehendit. Hic nunc ambō coniūnctīs passibus ambulant. Orpheus nunc Eurydicēn suam tūtō respicere potest.

”Vocabula”

Nōmina Anglicē Lexicon Gram. Lectio
*animus, -ī, m. soul, spirit, mind; pl. courage L&S 46
*ardor, -oris, m. burning, heat, eagerness L&S 62
Baccha, -ae, f. (also Bacchantēs for Bacchae) a Bacchante (female worshipper of Bacchus L&S 41
*causa, -ae, f. cause, sake, reason L&S 41
cervus, -ī, m. stag L&S 46
contemptor, -ōris, m. despiser L&S 62
Ērīnys, -yos, f. on of the Furies L&S 82
*hasta, -ae, f. spear, javelin L&S 41
Hebrus, -ī, m. Hebrus (a river in Thrace L&S 46
*fidēs, -eī, g trust, belief, faith, pledge L&S 96
fax, facis, f. torch L&S 57
frons, frondis, f. a leaf, foliage L&S 57
Maenas, -adis, f. a Bacchante, a maddened woman, a Maenad L&S 82
*pectus, -oris, n. bride L&S 64
praeda, -ae, f. booty, prey L&S 41
tībia, -ae, f. shin bone, pipe, flute L&S 41
tympanum, -ī, n. tamborine, drum L&S 46
*umbra, -ae, f. shade, shadow L&S 41
vātes, -is, c. (gen. pl., -um or -ium bard, poet, seer, singer L&S 64
*vellus, -eris, n. fleece, wool L&S 62
ventus, -ī, m. wind L&S 46
Pronōmina Anglicē Lexicon Gram. Lectio
*aliquis, aliquid some, any; some, any one; some, any thing L&S 151
Verba Anglicē Lexicon Gram. Lectio
*dīco, -ere, dīxī, dictum I say, speak L&S 186
dīripiō, -ere, -ripuī, -reptum I snatch apart, tear away L&S 188
doleō, -ēre, -uī I suffer pain, grieve L&S 185
*ēveniō, -īre, -vēnī, -ventum I turn out, come about L&S 187
finiō, -īre, -īvī, itum I end, conclude, finish L&S 187
lacerō, -āre, -āvī, -ātum I tear to pieces, maim L&S 184
mordeō, -ēre, momordī, morsum I bite L&S 185
*natō, -āre, -āvī, -ātum I swim L&S 184
*plorō, -āre, -āvī, -ātum I weep, wail for L&S 184
*recognōscō, -ere, -cognōvī, -nitum I recognize, recall L&S 186
*repellō, -ere, reppulī, -pulsum I drive back, drive away, push, spurn L&S 186
rubēscō, -ere, rubuī aiunt I grow red, become red L&S 186
soleō, -ēre, solitus sum I am accustomed, used to L&S 192
*tegō, -ere, tēxī, tēctum I cover, conceal, hide L&S 200
Adjectīva Anglicē Lexicon Gram. Lectio
*ambō, -ae, -ō both, two together L&S 134
amoenus, -a, -um pleasant L&S 110
*dīversus, -a, -um scattered, spread out, turned in different d L&S 110
*innocēns, -entis innocent, harmless L&S 118
*insānus, -a, -um maddened, insane L&S 110
*peregrīnus, -a, -um foreign L&S 110
•supplex, -icis suppliant (often as a substantive a suppliant) L&S 118
Adverbia Anglicē Lexicon Gram. Lectio
*male badly L&S 214
*ter thrice, three times L&S 138
*quando when L&S 217
tūtō safe L&S 214
Coniuntiōnēs Anglicē Lexicon Gram. Lectio
*seu . . . seu whether . . . or L&S 324
Prepositiōnēs Anglicē Lexicon Gram. Lectio
circum (+ acc.) after L&S 220