Iāson et Argonautae

Aesōn erat ōlim rēx Thessaliae, sed frāter suus, quī Peliās appellābātur, rēgnum obtinēre cupiēns Aesonem ē rēgnō expulit. Fīlium praetereā Aesonis, nomine Iāsonem, occīdere temptāvit Peliās, homō scelestus, sed eī, fābulā fictā, nūntiāvērunt amīcī Aesonis puerum iam mortuum esse. Nōnnūllīs post diēbus nūntius rēgī novō fidēlīs Delphōs missus ad dominum suum sē retulit, cui nūntiāvit ōrāculum. Pȳthia, nam sīc appellāta est Delphis sacerdōs, ēdiderat nūllum esse perīculum eō tempore, sed rēgem verērī, dēbēre iuvenem ūnum calceum sōlum indutum. Paucīs post annīs, ubi Iāsōn, alterō calceō āmissō, ūnō calceō sōlum indutus ad rēgiam Peliae pervēnit, rēx ipse perīculum statim sēnsit, nam ōrāculī memoriam retinēbat. Iuvenem igitur ad Colchidem mīsit, quō locō habitābat quīdam rēx, Aeētēs appellātus, quī vellere aureō potiēbātur. Hoc enim vellus ā Phrixō ōlim in rēgnō Colchide relictum erat, postquam ariete aureō in illum locum pervēnit. Quia iter ad Colchidem erat maximē perīculōsum, Iāsonem hoc iter facere iussit Peliās, eum enim hōc itinere interitūrum esse spērābat.

Iāsōn autem sine comitibus īre nōn dēsīderābat; quam ob causam quīnquāgintā virōs fortissimōs dēlēgit inter quōs erant Orpheus et Herculēs. Hī virī cum Iāsone nāvem ab Argō perītō aedificātam brevī tempore cōnscendērunt atque solvērunt. Post multōs diēs multaque perīcula auxiliō deōrum ad Colchidem pervēnērunt Argonautae (sīc enim nōminābantur ex nōmine nāvis, quae Argō appellāta erat).

Tum Argonautae, multīs perīculōsīs rēbus gestīs, ē nāve ēgressī ad rēgiam sē contulerant, quā habitābat Aeētēs. Ubi autem ab illō vellus aureum Phrixī poposcērunt, prīmum negābat sē ūllī vellus aureum umquam trāditūrum esse, sed deinde lēgem dedit ad quam hoc dōnum trāderet. Sī Iāsōn duōbus taurīs iūnctīs agrum quendam arāverit atque dentēs dracōnis sparserit, vellus eī trādetur. At hoc negōtium erat maximē perīculōsum, quia taurī ex ōre flammam spīrābant atque virī armātī ē dentibus sparsīs creatī sunt, sed iuvenis, rem esse malam nōn putāns, haec nescīvit.

Aeētēs autem fīliam nōmine Mēdēam habēbat, quae auxiliō magnō Iāsonī futūra erat.

Vocabula

Nōmina Anglicē Lexicon Gram. Lectio
domina, -ae, m. lady, mistress, miss, ms. L&S 41
dominus, -ī, m. lord, master, mister L&S 46
experientia, -ae, f. experience L&S 41
fēmina, -ae, f. woman L&S 41
fōrma, -ae, f. form, shape L&S 41
nōmen, nōminis, n. name L&S 64
superbia, -ae, f. pride L&S 41
tēla, -ae, f. loom L&S 41

 

Prōnōmina Anglicē Lexicon Gram. Lectio
mihi to me L&S 143
nēmō, nēminis, m./f. no one L&S 64

 

Verba Anglicē Lexicon Gram. Lectio
affirmō, -āre, -āvī, -ātum I affirm L&S 184
ambulō, -āre, -āvī, -ātum I walk L&S 184
certō, -āre, -āvī, -ātum I contend, vie with, struggle L&S 184
dēbeō, -ēre, -uī, -itum I ought, owe L&S 185
dīcō, dīcere, dīxī, dictum I say, speak L&S 186
doceō, -ēre, -uī, -itum I teach L&S 185
sum, esse, fuī I am L&S 170
habeō, -ēre, -uī, -itum I have, hold L&S 185
mōnstrō, -āre, -āvī, -ātum I show L&S 184
negō, -āre, -āvī, -ātum I deny L&S 184
quaesō, -ere, -īvī I ask (=”please”) L&S 186
respondeō, -ēre, -dī, -sum I reply, respond, answer L&S 185
scrībō, scrībere, scrīpsī, scrīptum I write L&S 186
simulō, -āre, -āvī, -ātum I imitate, copy, pretend L&S 184
temptō, -āre, -āvī, -ātum I try, attempt L&S 184
vocō, -āre, -āvī, -ātum I imitate, copy, pretend L&S 184

 

Adiectīva Anglicē Lexicon Gram. Lectio
īrātus, īrāta, īrātum angry, irate L&S 41
meus, mea, meum my L&S 41
perīculōsus, perīculōsa, perīculōsum dangerous L&S 41
suus, sua, suum his/her/it’s own L&S 41
temerārius, temerāria, temerārium rash L&S 41

 

Adverbia Anglicē Lexicon Gram. Lectio
etiam still, yet L&S 322
hūc to this place, here L&S 217
iterum again L&S
meliusmelius quam betterbetter than L&S 217
Coniuntiōnēs Anglicē Lexicon Gram. Lectio
-que and L&S 323