Ēchō et Narcissus

Narcissus erat iuvenis fōrmōsus et superbus. Putābat sē fōrmōsissimum esse. Quamquam multae iuvenem amāverant, tamen Narcissus nēminem praeter sē amābat.

Ubi nympha Ēchō Narcissum in silvā vīdit, statim iuvenem amāvit. Ēchō adhūc et corpus et vocem habēbat, sed vōx erat nova. Quod Ēchō Iūnōnī, rēgīnae deōrum, dolō nocuerat, nympha Iūnōnī nōn grata erat. Iūnō dīxit, “Nōn sine poenā mihi nocueris.” Ēchō vocem habet sed sōlum respondēre potest. Verba sōla aliōrum reportāre potest. Sua verba nōn habet.

Ōlim Narcissus cum cēterīs iuvenibus animālia fera in silvīs et montibus sequitur. Forte sōlus errat, et Ēchō iuvenem sēcrētō sequitur. Nox appropinquat et fōrmās obscūras in silvā cēlat.

“Quis adest?” rogat Narcissus. “Quis adest?”
“Adest,” respondet Ēchō.
“Venī,” clamat Narcissus magnā vōce. “Venī!”
“Vēnī,” respondet Ēchō, et nympha misera iuvenem superbum brac­chiīs suīs tenēre temptat.
“Stā,” clāmat Narcissus. “Moriar antequam tibi erō.”
“Tibi erō,” resonat misera Ēchō. In pudōre sē sola celat-in silvīs, in montibus in spēluncīs-ūsque fōrma minima est. Vōx sōla manet.

Etiam hodiē haec vōx manet. Sī vōs in montibus spēluncīsque errāveritis et “Ēchō, Ēchō,” clāmāveritis, Ēchō verba vestra resonābit.

Narcissus autem potestātem amōris nōn fugitāvit. Ōlim in undīs fluminis sē, iuvenem fōrmōsissimum, vīdit et imāginem suī amāvit. Cum imāginem tangere temptāvit, imāgo fugitāvit. Dēnique pervīdit sē imāginem esse. Lacrimīs aquās turbāvit. Imāgō iterum fugitāvit; amor corpus iuvenis dēvorāvit; neque vigor, neque color, neque fōrma mānsit.
“Valē,” dīxit Narcissus, et in rīpā fluminis iacuit. “Valē.”
“Valē,” resonāvit Ēchō.

Sorōrēs Narcissī corpus iuvenis quem amāverant humāre parāvērunt. Sed prō corpore sōlum mānsit flōs-flōs appellātus Narcissus albīs foliīs.

”Vocabula”

Nōmina Anglicē Lexicon Gram. Lectio
amor, amōris, m. love L&S 62
color, colōris, m. color L&S 62
corpus, corporis, n. body L&S 64
Ēchō, -ūs f. Echo (a nymph) L&S 82
flōs, flōris, m. flower L&S 61
flūmen, -inis, n. river L&S 64
folium, -iī, n. leaf L&S 46
fons, fontis, ium, m. fountain, pool, spring L&S 72
imāgō, -inis, f. image L&S 62
iuvenis, iuvenis, iuvenum (gen. pl.) youth, young person L&S 72
mons, montis, -ium, m. mountain L&S 72
Narcissus, -ī, m. Narcissus (a youth) L&S 46
nox, noctis, f. night L&S 72
potestās, -tātis, f. power L&S 72
pudor, -ōris, m. shame L&S 62
rīpa, -ae, f. bank of a river L&S 41
soror, -ōris, m. sister L&S 62
spēlunca, -ae, f. cave L&S 41
vigor, -ōris, m. liveliness, force, vigor L&S 62
vōx, vōcis, f. voice L&S 57
Pronōmina Anglicē Lexicon Gram. Lectio
haec this (fem. sing.) L&S 146
nēmō, nēminem (acc.) no one L&S 62
quem (relative pronoun) whom L&S 147
Quem (interrogative pronoun) whom L&S 147
suī, sibi, sē, sē (reflexive pronouns) himself, herself, itself, themselves L&S 144
vōs you (plural) L&S 143
Verba Anglicē Lexicon Gram. Lectio
dēsistō, -ere, -stitī, -stitum I desist, stop, leave off L&S 186
dēvorō, -āre, -āvī, -ātum I consume, devour L&S 184
humō, -āre, -āvī, -ātum I bury L&S 184
inquam; inquit I say; she, he, it says L&S 206
noceō, -ēre, -uī, -itum I harm L&S 185
parō, -āre, -āvī, -ātum I prepare L&S 184
pervideō, -ēre, -vīdī, -vīsum I see through, discern, realize L&S 185
possum, posse, potui I can, am able L&S 198
putō, -āre, -āvī, -ātum I think L&S 184
reportō, -āre, -āvī, -ātum I carry back, report L&S 184
tangō, -ere, tetigī, tactum I touch L&S 186
turbō, -āre, -āvī, -ātum I stir, disturb L&S 184
Adjectīva Anglicē Lexicon Gram. Lectio
albus, -a, -um white L&S 110
alius, -ia, -iud other, another L&S 113
obscūrus, -a, -um dark L&S 110
vester, -tra, trum your (plural) L&S 112
Adverbia Anglicē Lexicon Gram. Lectio
adhuc until now, up to this point L&S 217
antequam before, sooner than L&S 217
forte by chance L&S 214
tamen nevertheless L&S 217
usque nevertheless L&S 217
Prepositiōnēs Anglicē Lexicon Gram. Lectio
praeter (+ acc.) after L&S 221
pro (+ abl.) in place of, before, for L&S 221
sine (+ abl.) after L&S 220
Coniuntiōnēs Anglicē Lexicon Gram. Lectio
quamquam although L&S 527