Phoebus et Daphnē

Daphnē erat prīmus amor Phoebī. Īra Cupīdinis Phoebō amōrem dedit. Phoebus superbus vīderat Cupīdinem cum sagittīs et dīxerat: “Quid sunt tibi, puer, arma et sagittae? Sagittae sunt mihi. Ego possum dāre vulnera hostibus. Tū dēbēs contentus esse cum amōribus.”

Fīlius Veneris respondit: “Tuus arcus omnia, Phoebe, fīgit, sed meus arcus tē fīgit.” Et in arcū Cupīdō duo tēla tenuit: hoc tēlum amōrem fugat; illud tēlum amōrem facit. Ūnum quod facit est acūtum, alterum quod fugat est obtūsum. Deus Cupīdō hoc telum in Daphnem fīgit, illud in Phoebum. Phoebus amat; Daphnē nōmen amōris fugitat. Per silvas cum Diānā et cēterīs nymphīs errāre sōlum amat.

Saepe pater nymphae, deus fluminis, dīxit: “Dēbēs coniugem habēre.” Saepe dīxit, “Dēbēs fīliōs habēre.” Sed Daphne pulchra patrem ōrat ita: “Carissime pater, da mihi hoc dōnum-mē esse virginem perpetuam.” Pater fīliae hoc donum dedit.

Phoebus autem Daphnem amat et flammae amōris in deō crescunt. Deus virginem videt et laudat ca put, capillōs, oculōs; laudat digitōs et manūs et bracchia. Daphnē autem nōn manet. Fugitat in silvās.

“Manē, nympha! Nōn sum hostis. Nympha, manē! Amor est mihi causa dolōris. Nescīs quis sum. Sum Phoebus. Iuppiter est mihi pater. Sum deus sōlis, mūsicae, medicinae, artium.”

Daphnē iterum fugitāverat. Phoebus virginem iterum petīvit. Earn superāre temptāvit. Daphnē aquās fluminis patris vīdit et dīxit: “Da mihi auxilium, pater, sī potentiam habes, mūtā fōrmam meam.”

Statim pater bracchia pulchra in ramōs mūtat. Daphnē virgō fōrmōsa nunc est laurus, arbor pulchra. Phoebus oscula arborī dat et dīcit: “Sī coniunx mea esse nōn potes, arbor eris certē mea; stabis prīma in capitibus rēgum ducumque Romae.”

”Vocabula”

Nōmina Anglicē Lexicon Gram. Lectio
aqua, -ae, f. water L&S 41
arcus, arcūs, m. (4th declension) bow L&S 89
arma, -ōrum, n. pl. body L&S 46
ars, artis, f. art, skill L&S 56
caput, -itis, n. head L&S 59
Cupīdō, -inis, m Cupid, Eros, Amor (son of Venus) L&S 82
Daphnē, -es, f. Daphne (a nymph) L&S 44
digitus, -ī, m. finger L&S 46
dolor, dolōris, m. grief L&S 62
dux, ducis, m. leader L&S 57
hostis, hostis, -ium, m. enemy L&S 67
laurus, -ī, f. laurel tree L&S 46
manus, manūs, f. (fourth declension) hand L&S 89
medicīna, -ae, f. medicine L&S 41
mūsica, -ae, f. music L&S 41
osculum, -ī, n. kiss L&S 46
ramus, -ī, m. branch, bough L&S 46
sōl, sōlis, m. sun L&S 62
tēlum, -ī, n. weapon, dart, missle L&S 46
Venus, Veneris, f. Venus (goddess of love) L&S 79
virgō, virginis, f. maiden L&S 62
vulnus, -eris, n. maiden L&S 62
Pronōmina Anglicē Lexicon Gram. Lectio
his, haec, hoc this; he, she, it L&S 146
is, ea, id this or that; he, she, it L&S 146
ille, illa, illud that; he, she, it L&S 146
qui, quae, quod (relative pronouns) who, which L&S 147
tu, tuī, tibi, tē, tē you, your, to you L&S 143
Verba Anglicē Lexicon Gram. Lectio
crēscō, -ere, crēvī, crētum I increase, grow L&S 186
dīcō, dicere, dīxī, dictum I say, speak L&S 186
faciō, facere, fēcī, factum I make, do L&S 188
figō, fīgere, fīxī, fixum I fasten, affix, transfix L&S 186
fugō, -āre, -āvī, -ātum I put to flight L&S 184
nesciō, -īre, nescīvī, nescītum I do not know, I am ignorant of L&S 187
petō, petere, petīvī, petītum I seek, ask L&S 186
superō, -āre, -āvī, -ātum I overcome, conquer L&S 184
Adjectīva Anglicē Lexicon Gram. Lectio
acūtus, -a, -um sharp L&S 110
alter, altera, alterum the other L&S 113
contentus, -a, -um satisfied L&S 110
obtūsus, -a, -um dull, blunt L&S 110
tuus, -a, -um your L&S 110