Pȳramus et Thisbē (Pars Prīma)

Pȳramus iuvenis pulcherrimus et Thisbē virgō fōrmōsissima domōs vīcīnās tenuērunt. Amantes erant, et amor tempore crēvit. Parentēs amōrem iuvenum prohibēre temptāvērunt. Sed amor viam facit. Fissum erat in pariete domuum quod nūllī per multōs annōs vīderant. Amantēs hoc fissum primō vīderant (quid amor nōn sentit?) et iter vōcis fēcērunt. Pyramus stābat hinc, illinc Thisbē, et per fissum verba mollia murmurābant. Nocte, “Valē,” dīcēbant et utrimque oscula dabant.

Deinde Pȳramus et Thisbē, duo amantēs, consilium habent. Nocte fallere parentēs et domōs relīnquere temptābunt. Cum relīquerint domōs et oppidum, ad tumulum Ninī sub arborem convenient. Arbor est mōrus, uberrima pomīs albīs, vīcīna fontī.

Primō Thisbeē pervenit et sub arbore sedet. Ecce venit leō qui aquās fontis bibere dēsīderat. Quia recēns leō animal necāverat, cruor erat in ōre. Procul Thisbē leōnem videt et in speluncam obscuram fugit. Ubi fugit, vēlāmina relinquit quae leō ōre cruentō laniat.

Nunc venit Pȳramus; vestīgia leōnis et vēlāmina cruenta Thisbēs vīdit. Miserrimus dīxit, “Ūna nox mortem duōrum amantium vīderit. Tū fuistī dignissima vītā longā. Ego sum causa mortis tuī. Ego iussī te venīre nocte in loca perīculōsa et ego hūc non prior vēnī. Ō venīte, leōnēs, dēvorāte meum corpus! Sed est timidum sōlum optāre mortem!” Portāvit vēlāmina Thisbēs ad arborem, dedit oscula lacrimāsque; clāmāvit, “Ego quoque mortem quaeram;” itaque gladiō sē necāvit. Sub arborem iacuit, et gladium ē vulnere traxit. Cruor ēmicat ut fons; ubi herbam tangit, poma alba arboris mōrī purpurea facit.

”Vocabula”

Nōmina Anglicē Lexicon Gram. Lectio
*amāns, amantis, m. or f. lover, one who loves L&S 118
*consilium, -iī, n. plan, advice L&S 46
*cruor, -ōris, m. blood L&S 64
*domus, -ūs, f. house, home L&S 89
fissum, -ī, n. crack L&S 46
*fons, fontis, m. fountain, spring L&S 71
*gladius, -iī, m. sword L&S 46
*herba, -ae, f. grass L&S 41
*iter, itineris, n. road, path, way L&S 79
leō, leonis, m. lion L&S 62
*mors, mortis, f. death L&S 71
*parēns, parentis, m. or f. parent L&S 71
pariēs, parietis, m. wall L&S 56
pomum, -ī, n. fruit, apple L&S 46
Pȳramus, -ī, m. *Pyramus (a youth) L&S 46
*tempus, temporis, n. time L&S 64
*Thisbē, Thisbēs, f. Thisbe (a young woman) L&S 44
tumulus, -ī, m. grave, mound L&S 46
vēlāmen, -inis, n. garment, covering L&S 64
*vestigium, -iī, n. track, footprint L&S 46
Pronōmina Anglicē Lexicon Gram. Lectio
*qui, quae, quod (relative pronouns) who, which L&S 147
Verba Anglicē Lexicon Gram. Lectio
*bibō, -ere, bibī, bibitum I drink L&S 186
*conveniō, convenīre, convēnī, conventum I meet assemble L&S 187
fallō, -ere, fefellī, falsum I deceive L&S 186
*fugiō, -ere, fūgī, fugitum I flee L&S 186
murmurō, -āre, -āvī, -ātum I murmur L&S 184
optō, -āre, -āvī, -ātum I wish for, desire L&S 184
*perveniō, -īre, -vēnī, -ventum I arrive L&S 187
*quaerō, -ere, quaesīvī, quaesītum I seek, ask, inquire L&S 186
*quaesō, -ere I seek, beg L&S 186
*relinquō, -ere, relīquī, relictum I leave behind L&S 186
*sentiō, -īre, sensī, sensum I feel, know, sense L&S 187
*trahō, -ere, traxī, tractum I draw, draw out, drag L&S 186
*veniō, -īre, vēnī, ventum I come L&S 187
Adjectīva Anglicē Lexicon Gram. Lectio
*albus, -a, -um white L&S 110
cruentus, -a, -um bloody L&S 110
*dignus, -a, -um worthy (of) (with ablative) L&S 110
purpureus, -a, -um purple L&S 110
*vīcīnus, -a, -um neighboring, near (to) (with ablative) L&S 110
Adverbia Anglicē Lexicon Gram. Lectio
*hinc here, on this side, hence L&S 217
illinc there, on that side, thence L&S 217
procul at a distance L&S 432
tamen nevertheless L&S 217
usque nevertheless L&S 217
utrimque on each side, on both sides L&S
Prepositiōnēs Anglicē Lexicon Gram. Lectio
*ē (ex) (+ abl.) out of, from, out from L&S 221
*sub (+ acc. or abl.) under, beneath L&S 220
Coniuntiōnēs Anglicē Lexicon Gram. Lectio
*quia because L&S 539
*ut as, like L&S 323