Callistō (Pars Prima)

Saepe poētae Mūsās invocant dum fābulās narrant. “Nārrā, o Musa, fābulam dē nymphā Callistō et dē fīliō eius, Arcade.”

“Spectāte stellās in caelō,” dīxit Musa. “Ecce septem stellae, Ursa Maior, et quoque septem stellae, Ursa Minor. Ursa Maior est Callistō, et Ursa Minor est Arcas, fīlius eius. Propter īram rēgīnae deōrum, Iuppiter nympham et fīlium eius in stellās in caelō trānsformāvit.”

Callistō erat nympha cuius fōrma erat pulchra. In Arcadiā habitābat. Dum Iuppiter silvās et agrōs in Arcadiā, terrā deō cārā, cūrat, nympham pulchram formōsamque spectāvit et statim eam amāvit. Certē Callistō erat formōsa. Fībula vestimentum retinēbat et vitta neglectōs capillōs retinēbat. Callistō per silvās cum Dīāna et cēterīs nymphīs errābat. Iaculum et sagittās portābat.

Ōlim Callistō sōla erat et in somnō in terrā herbōsā iacēbat; Iuppiter eam vīdit. Nympha erat deō grata. “Certē Iūnō mē hīc nōn vidēbit,” dīxit, “aut sī videt, sunt dēlectāmenta pretiōsa sed digna pretiī.” Statim Iuppiter fōrmam Dīānae simulāvit et ita ad nympham sēcrētō appropinquāvit. Ita Iuppiter vīctor erat; Callistō autem, nympha misera, silvās notās et amicās nōtās et deam Dīānam ēvitāvit.

”Vocabula”

Nōmina Anglicē Lexicon Gram. Lectio
Arcadia, -ae, f. Arcadia (a region of the Peloponnese, dear to Jupiter) L&S 41
Arcas, Arcadis, m. Arcas (son of Callisto) L&S 82
caelum, -ī, n. sky, the heavens L&S 46
Callistō, Callistūs, f. wax L&S 82
dēlectāmentum, -ī, n. delight L&S 46
fībula, -ae, f. pin L&S 41
īra, -ae, f. wrath L&S 41
Iūnō, Iūnōnis, f. Juno (queen of the gods) L&S 82
Mūsa, -ae, f. Muse L&S 41
pretium, -iī, n. price, reward L&S 46
somnus, -ī, m sleep L&S 46
stella, -ae, f. star L&S 41
ursa, -ae, f. bear (female) L&S 41
Ursa Maior, Ursae Maiōris f. Greater Bear L&S 41, 120
Ursa Minor Smaller Bear L&S 41, 120
vestīmentum, -ī, n. garment, clothes L&S 46
vīctor, vīctōris, m. victor L&S 64
vitta, -ae, f. fillet, band L&S 41

 

Verba Anglicē Lexicon Gram. Lectio
appropinquō, -āre, -āvī, -ātum I approach L&S 184
cūrō, -āre, -āvī, -ātum I care for L&S 184
ēvitō, -āre, -āvī, -ātum I avoid, shun L&S 184
iaceō, -ēre, iacuī I lie (at rest) L&S 185
invocō, -āre, -āvī, -ātum I invoke L&S 184
retineō, -ēre, -tenuī, -tentum I keep, hold back, restrain L&S 185

 

Adjectīva Anglicē Lexicon Gram. Lectio
cārus, -a, -um dear (to) L&S 110
formōsus, -a, -um beautiful, shapely L&S 110
grātus, -a, -um pleasing (to) L&S 110
herbōsus, -a, -um grassy L&S 110
neglectus, -a, -um neglected L&S 110
nōtus, -a, -um familiar, well-known L&S 110
pretiōsus, -a, -um costly L&S 110
sōlus, -a, -um alone, only, lone L&S 113
sēcrētus, -a, -um secret L&S 110

 

Coniunctiōnēs Anglicē Lexicon Gram. Lectio
aut or L&S 324
if L&S 511

 

Prepositiōnēs Anglicē Lexicon Gram. Lectio
propter (+ acc.) on account of, because of L&S 220