Pȳramus et Thisbē (Pars Prīma)

Ecce Thisbē ex spēluncā venit. Amantem oculīs quaerit quod eī dē perīculīs nārrāre dēsīderat. Locum et fōrmam arboris videt, sed color pomī earn incertam facit. Dum dubitat, videt in herbā sub hāc arbore corpus Pȳramī cruentum. Multīs lacrimīs ita clāmat virgō territa, “Pȳrame, quis tē ā mē rapuit? Pȳrame, Pȳrame, respondē, tua tē cārissima Thisbē nōminat!”

Ad nōmen Thisbēs Pȳramus oculōs aperuit; tum iterum eōs in morte clausit.

Ubi Thisbē vēlāmina sua gladiumque Pȳramī vīdit, “Tua tē manus,” inquit, “amorque tuus necāvit. Mihi quoque sunt amor et manus. Mē in mortem mittam; sī causa mortis tuae fuī, comes quoque mortis tuae erō. Ō, parentēs miserī, date nōbīs hoc dōnum. Pōnite in hōc tumulō ūnō nōs quōs amor coniūnxit, quōs ūna hōra coniūnxit. At tū arbor, habē semper pōma purpurea, monumenta duōrum amantium mortuōrum.”

Dum haec dīcit, gladiō Pȳramī sē necat. Et deī et parentēs haec verba audīvērunt, nam color pōmī mōrī non iam albus est, sed purpureus ubi permātūruit. Cinis duōrum amantium in ünā urnā requiescit.

”Vocabula”

Nōmina Anglicē Lexicon Gram. Lectio
cinis, cineris, m. ashes L&S 62
*comes, comitis, m. or f. companion, sharer L&S 57
*hōra, hōrae, f. hour L&S 41
monumentum, -ī, n. memorial, reminder L&S 46
*perīculum -ī, n. danger L&S 46
*urna, -ae, f. urn, vessel of fired clay L&S 41
Pronōmina Anglicē Lexicon Gram. Lectio
*qui, quae, quod (relative pronouns) who, which L&S 147
Verba Anglicē Lexicon Gram. Lectio
aperiō, -īre, -uī, -pertum I open L&S 187
*audiō, -īre, -īvī, -ītum I hear L&S 187
claudō, -ere, clausī, clausum I close L&S 186
*inquit he/she/it says L&S 206
*legō, legere, lēgī, lectum I read, gather, choose L&S 186
*mittō, -ere, mīsī, missum I send L&S 186
*nōminō, -āre, -āvī, -ātum I call, name L&S 184
*ponō, -ere, posuī, positum I put, place L&S 186
*rapiō, -ere, rapuī, raptum I seize, carry off L&S 186
Adjectīva Anglicē Lexicon Gram. Lectio
*incertus, -a, -um uncertain, unsure L&S 110
*mortuus, -a, -um dead L&S 110
Adverbia Anglicē Lexicon Gram. Lectio
*nōn iam here, on this side, hence L&S 217
Coniuntiōnēs Anglicē Lexicon Gram. Lectio
at but, yet, but meanwhile L&S 324
*atque and, and also L&S 324
*nam for L&S 324