Lectio Duodētrīcēsima: Thēseus Athēnis

Dum Thēseus Troezēne crēscit, Aegēus Mēdēam in rēgnum accipit ad quod haec currū serpentibus pennātīs tractō fūgit postquam rēgiam Corinthī accenderat fīliōsque suōs ēnse necāverat. Aegēus hanc accipit, neque satis hospitium est, sed sē Mēdēae foedere thalamī quoque iungit, nam spērābat sē artē Mēdēae fīlium prōcreātūrum esse. Nōn adhūc Thēseum vīvere cognōvit.           Iamque Thēsēus aderat fīlius parentī ignārus, quī virtūte suā bimarem isthmum pācāverat. At tamen Mēdēa eum recognōvit simul ac in urbem pervēnit; quam ob rem malā invidāque Aegeō persuāsit ut Thēseum in rēgiam invītāret ut necārētur. Cum hic in convīvium inīret, illa vīnō venēnum miscuit quod Aegēō dedit ut ipse nātō ignārō daret. Hoc mortiferum venēnum, quod Mēdēa sēcum attulerat, ōlim factum est dē spūmīs albīs quibus Cerberus agrōs lātrātibus sparsit, dum Herculēs eum ex Orcō aufert. Thēsēus iam pōculum datum ignāra dextra sūmpserat, cum pater in ōrnā­mentō eburneō gladiī signa suī generis recognōvit et ab ōre Thēseī pōculum abiēcit. Mēdēa autem cantāns carmina magica necem effūgit nebulīs mōtīs, cum facinus patēre vidēret.

At pater, cum laetus esset nātō tūtō inventō, tamen mīrātus est sē nefās ingēns paene commīsisse. Dī prohibuērunt quīn fīlium suum necāvisset! Accendit igitur ārās deōrum ignibus. Nūlla diēs fertur celebrior quam illa Athēnīs. Pater et populus carminibus hērōem celebrāvērunt. “Tū, maxime Theseu, amārīs ab omnibus incolīs Isthmī. Tūtum iter nunc patet peregrīnīs. Sī dēsīderāmus numerāre et facta bona et annōs tuōs, facta superant annōs. Prō tē, fortissimē, vōta pūblica suscēpimus; tibi pōculum vīnī bibimus.”

Rēgia Athēnīs plausū precibusque populī sonat. Nec trīstis locus ūllus est in tōtā urbe. Tamen (nam nūlla est voluptās sine cūrā) Aegēus nātō tūtō receptō gaudēre magnopere nōn poterat; nam Mīnōs bellum parābat. Hic fīlius Iovis et Eurōpae, quamquam mīlite, quamquam nāvibus valet, tamen maximē valet īra patria, quod fīlius Androgeus ut hospes Athēnīs inter­fectus erat. Audītē quōmodo acciderit: In rēgnō Aegeī erat taurus albus quem Herculēs ē Crētā in Graeciam trānsportāverat. Hic taurus quī ignēs efflābat multōs hominēs necāverat et agrōs vastāverat. Multī iuvenēs eum interficere temptāvērunt, in quibus erat Androgeus, fīlius Mīnōis, sed frūstrā. Dēnique Thēseus taurum cornibus mortiferīs prehēnsit et per viās Athēnārum trāxit usque ad templum quō deīs sacrificium hunc necāvit. Cum Andrō­geus ab Aegeō missus in perīculum interfectus esset, Mīnōs nunc bellum parāvit. Mīnōs iussit quoque septem iuvenēs et septem virginēs sibi ad Crētam mittī ut Mīnōtaurō sacrificārentur. Quod bifōrme mōnstrum, taurus cum capite hominis, nātus Pāsiphaae et taurī albī, sub rēgiā in labyrinthō habitābat.

Nōmina Anglicē Lexicon Gram. Lectio
convīvium, convīviī, n. banquet, party
L&S 41 28
facinus, facinoris, n. bad deed, crime
L&S 46
foedus, foederis, n. convenant, agreement, treaty
L&S 41
genus, generis, n. race, kind, family
L&S 41
hospitium, hospitiī, n. hospitality
L&S 41
labyrinthus, labyrinthī, m. labyrinth
L&S 64
lātrātus, lātrātūs, m. barking
L&S 41
nebula, nebulae, f. cloud
L&S 41
nefās, indeclinable, n. a wicked deed
L&S 41
nex, necis, f. death
L&S 41
plausus, plausūs, m. applause, clapping
L&S 41
pōculum, pōculī, n. drinking cup, goblet
L&S 41
spūma, spūmae, f. foam, froth
L&S 41
thalamus, thalamī, m. marriage couch, marriage, bedroom
L&S 41
venēnum, venēnī, n. poison
L&S 41
voluptās, voluptātis, f. pleasure, delight
L&S 41

 

Verba Anglicē Lexicon Gram. Lectio
abicio, abicere, abiēcī, abiectum thrown down, aside
L&S 184
accendō, accendere, accendī, accensum kindle, set on fire
L&S 184
accidō, accidere, accidī fall down, happen
L&S 184
celebrō, celebrāre, celebrāvī, celebrātum praise, honor
L&S 185
interficiō, interficere, interfēcī, interfectum kill
L&S 186
invītō, invītāre, invītāvī, invītātum invite
L&S 185
pācō, pacāre, pacāvī, pacātum make peaceful
L&S 170
pateō, patēre, patuī lie open, be disclosed, be revealed L&S 185
prōcreō, prōcreāre, prōcreāvī, prōcreātum beget offspring
L&S 184
sacrificō, sacrificāre, sacrificāvī, sacrificātum sacrifice L&S 184

 

 

Adiectīva Anglicē Lexicon Gram. Lectio
albus, alba, album white
L&S 41
biformis, biforme two-formed L&S 41
bimaris, bimare lying between two seas
L&S 41
celeber, celebris, celebre celebrated, crowded, thronged
L&S 41
ferox, ferōcis fierce, savage, wild
L&S 41
ignārus, ignāra, ignārum unknowing, unaware of, unknown
L&S 41
patrius, patria, patrium fatherly, parental
L&S 41
potēns, potentis powerful
L&S 41
trīstis, trīste sad, gloomy
L&S 41

 

Coniuntiōnēs Anglicē Lexicon Gram. Lectio
quam* (after a comparative) than L&S 323
quīn but that, from…doing
L&S 323