Lectio Undētrīcēsima: Thēseus Crētae
Neptūnus, deus maris, album taurum pulchrum Mīnōī dōnāverat ut sibi sacrificārētur; taurus autem erat tam pulcher ut Mīnōs ipse taurum cōnservāret. Neptūnus, quī rēgem pūnīre voluit, fēcit ut Pasiphae, coniūnx eius, taurum amāret; adultera lignō taurum saevum dēcēperat ut fētum discordem uterō ferret. Dum Mīnōs bellum gerit, opprobrium generis crēverat et adulterium foedum rēgīnae mōnstrō bifōrmī patēbat. Mīnōs hunc pudōrem thalamō removēre et eum multiplicī domō sub rēgiam cēlāre cōnstituit.
Daedalus, quī celeberrimus in arte aedificandī erat, hunc labyrinthum cōnstrūxit quī lūmina in errōrem variārum viārum multīs flexibus dūceret. Nōn aliter Maeandrus in agrīs Phrygiīs lūdit et ambiguō lāpsū fluit et refluit; occurrēns sibi, aquās incertās nunc ad fontēs, nunc ad mare apertum dūcit. Tot sunt camerae, tot sunt viae ut Daedalus ipse vix ad līmen revertere possit. Tanta est fallācia tēctī.
Quō Mīnōs cēlāverat geminam figūram taurī iuvenisque et bis mōnstrum sanguine Athēniēnsium pāstum erat mortis causa Androgeī. Tertia sors autem (nam iuvenēs Athēniēnsēs ad Crētam missī sorte lectī erant) mortem Mīnōtaurō dedit. Nam Thēseus quamquam fīlius rēgis erat, tamen inter aliōs iuvenēs nāvigāre cōnstituit ut patriam ā terrōre Mīnōtaurī līberāret. Sī nāvis, Mīnōtaurō necātō, revēniat, vēlō albō nāviget; iuvenibus necātīs, vēlō ātrō. Hoc futūrum est signum Aegeō.
Cum nāvis in Crētam pervenīret, familia rēgālis in lītus dēscendit ut iuvenēs Athēniēnsēs vidēret. Mīnōs, quī dē factīs et parentibus Thēseī audīverat, nunc vīdit quam fōrmōsus et fortis hērōs esset. “Estne Neptūnus vērē pater quī tē iuvet?” inquit Mīnōs et ānulum dē digitō in mare iēcit. “Refer mihi hunc ānulum, signum parentis dīvīnī.” Thēseus, quī virtūtem ad fortitūdinem addit, ōrāns deōs omnēs et magnopere Neptūnum sē in mare submergit; mox cum ānulō ā Nerēō datō revēnit.
Ariadna, fīlia Mīnōis, quae omnia haec opera spectāverat, statim Thēseum amāvit. Cum omnēs Athēniēnsēs spem effugiendī dīmitterent, virgō rēgālis spem novam dedit, nam Thēseum quaesīvit et cōnsilium eī prōposuit quō ambō effugerent. Prīmō hērōī fīlum gladiumque dedit (aliī dīcunt eum sēcrētō gladium patris retenuisse); deinde eum exitum ē labyrinthō docuit quī ā Daedalō aedificātus erat. Dīxit oportēre eum ligāre in postem iānuae fīlum quod Thēseus ēvolūtūrus esset dum Mīnōtaurō appropinquet. Mōnstrō gladiō necātō, fīlum glomerandum erat Thēseō quī tum omnēs amīcōs ēdūceret. Prō tantō beneficiō Aegīdēs prōmīsit sē Ariadnam in mātrimōnium ductūrum esse et eam Athēnās coniugem portātūrum esse. Auxiliō virginis iānua difficilis ā Thēseō iterum inventa est. Rēbus gestīs Thēseus ā Crētā cum sociīs fīliāque rēgis nāvigāvit.
Ariadna rapta, Aegīdēs prōtinus ad īnsulam Dīam vēla dedit. Quā in īnsulā aliī dīcunt Thēseum virginem relīquisse; aliī dīcunt Ariadnam in lītore relictam esse ab hērōe quem in nāvem cōnscendentem subitā tempestās auferret. Dēsertae virginī multa querentī Bacchus amōrem opemque tulit et corōnam dē fronte Ariadnae in caelō posuit ut perennis stēlla foret clāra. Aut forte aut voluntāte deōrum Ariadna facta est coniūnx et sacerdōs Dionȳsī.
| Nōmina | Anglicē | Lexicon | Gram. | Lectio |
| adulterium, adulteriī, n. | adultery |
L&S | 41 | 28 |
| ānulus, ānulī, m. | ring |
L&S | 46 | |
| beneficium, beneficiī, n. | kindness |
L&S | 41 | |
| camera, camerae, f. | box, chamber, room |
L&S | 41 | |
| error, errōris, m. | error, wandering, mistake |
L&S | 41 | |
| fallācia, fallāciae, f. | trick, deceit |
L&S | 64 | |
| fētus, fētūs, m. | fetus |
L&S | 41 | |
| fīlum, fīlī, n. | string |
L&S | 41 | |
| flexus, flexūs, m. | bending, turning |
L&S | 41 | |
| fortitūdo, fortitūdinis, f. | strength |
L&S | 41 | |
| frōns, frōntis, f. | forehead |
L&S | 41 | |
| iānua, iānuae, f. | door |
L&S | 41 | |
| lapsus, lapsūs, m. | gliding, falling |
L&S | 41 | |
| lignum, lignī, n. | wood |
L&S | 41 | |
| līmen, līminis, n. | threshold |
L&S | 41 | |
| lūmen, lūminis, n. | light, eye, life |
L&S | 41 | |
| opprobrium, opprobriī, n. | scandal, disgrace | L&S | 41 | |
| opus, operis, n. | work, labor |
L&S | 41 | |
| patria, patriae, f. | fatherland, country |
L&S | 41 | |
| socius, sociī, m. | companion, ally | L&S | 41 | |
| sors, sortis, f. | lot, chance, lottery |
L&S | 41 | |
| uterus, uterī, m. | uterus, womb |
L&S | 41 | |
| voluntās, voluntātis, f. | will, wish |
L&S | 41 |
| Verba | Anglicē | Lexicon | Gram. | Lectio |
| conservō, conservāre, conservāvī, conservātum | keep, preserve |
L&S | 184 | |
| constituō, constituere, constituī, constitūtum | decide, determine |
L&S | 184 | |
| construō, construere, construxī, constructum | build, construct |
L&S | 184 | |
| dēcipiō, dēcipere, dēcēpī, dēceptum | deceive |
L&S | 185 | |
| dīmittō, dīmittere, dīmīsī, dīmissum | send away, let go, abandon |
L&S | 186 | |
| ēvolvō, ēvolvere, ēvolvī, ēvolūtum | roll out |
L&S | 185 | |
| foret (futūrum esset) | would be |
L&S | 170 | |
| libet, libēre, libuit | it is pleasing |
L&S | 185 | |
| licet, licēre, licuit | it is permitted |
L&S | 184 | |
| ligō, ligāre, ligāvī, ligātum | bind, tie, fasten |
L&S | 184 | |
| occurrō, occurrere, occurrī, occursum | run, run against |
L&S | 184 | |
| oportet, oportēre, oportuit | it is necessary |
L&S | 184 | |
| pascō, pascere, pāvī, pastum | feed |
L&S | 184 | |
| placet, placēre, placuit | it is pleasing |
L&S | 184 | |
| prōpōnō, prōpōnere, prōposuī, prōpositum | propose |
L&S | 184 | |
| pūniō, pūnīre, pūnīvī, punītum | punish |
L&S | 184 | |
| queror, querī, questus sum | complain |
L&S | 184 | |
| refluō, refluere, refluxī, refluxum | flow back |
L&S | 184 | |
| reveniō, revenīre, revēnī, reventum | come back, return |
L&S | 184 | |
| submergō, submergere, submersī, submersum | submerge, plunge into |
L&S | 184 |
| Adiectīva | Anglicē | Lexicon | Gram. | Lectio |
| dēsertus, dēserta, dēsertum | deserted |
L&S | 41 | |
| discors, discordis | inharmonious, discordant | L&S | 41 | |
| foedus, foeda, foedum | abhorrent, abominable |
L&S | 41 | |
| multiplex, multiplicis | multiple, with many windings and turnings |
L&S | 41 | |
| perennis, perenne | perennial, eternal |
L&S | 41 | |
| rēgālis, rēgāle | royal |
L&S | 41 | |
| saevus, saeva, saevum | savage, fierce |
L&S | 41 | |
| subitus, subita, subitum | sudden |
L&S | 41 | |
| varius, varia, varium | different, varied, various |
L&S | 41 | |
| ambō, ambae, ambō | both (of two) |
L&S | 41 |
| Adverbia | Anglicē | Lexicon | Gram. | Lectio |
| aliter (ac) | otherwise |
L&S | 322 | |
| bis | twice |
L&S | 322 | |
| crūdēliter | cruelly |
L&S | 322 | |
| mox | soon |
L&S | 322 | |
| nōn aliter | not otherwise, i.e., just as |
L&S | 322 | |
| proprius; etiam proprius | closer; closer and closer (comparative degree) |
L&S | 322 | |
| prōtinus | immediately |
L&S | 322 | |
| quam | how |
L&S | 322 |
| Coniuntiōnēs | Anglicē | Lexicon | Gram. | Lectio |
| quam | how | L&S | 323 |