Lectio Vīcēsima quārta: Amor Iasonis

Mēdēa intereā, fīlia rēgis, ratiōne furōrem et amōrem ratione vincere nōn poterat. “Frūstrā, Mēdēa, repugnās: nesciō quis deus obstat,” ait “nisi hoc est quod amāre vocātur. Cūr iussa patris mihi dūra videntur? Sunt dūrissima. Nē pereat, iuvenis quem modo amō. Quae est causā tantī timōris? Flammae amōris exstinguantur. Quid faciam? Nam mē gravat invītam nova vīs, aliudque cupīdō, mēns aliud suādet: videō meliōrā probōque, dēteriōrā sequor. Cūr, virgō, fīlia rēgis, advenam amās et coniugem dē terrā novā dēsīderās? Haec quoque terra coniugem dare potest. Vīvat an ille occīdat; in deīs est. Vīvat tamen! Quid enim commīsit Iāsōn? Certē virtūs iuvenis mea pectora mōvit.

“At nisi opem tulerō, taurī ignem ex ōre spīrābunt in eum, aut concurret hostibus armātīs tellūre creātīs, aut avidō dracōnī dabitur. Sī hoc patiar, tum mē dē tigride nātam esse et ferrum in pectore habēre fatēbor! Eum pereuntem spectāre nōn possum: taurōs in illum hortārī nōn possum. Dī meliōra dent! Trādamne ego rēgnum parentis atque ope meā servābitur nesciō quis advena? Forsitan ille per mē salvus sine mē vēla dabit atque vir erit alterīus dum ego poenae relinquor? Sī hoc facere potest et aliam praepōnere mihi, occīdat ingrātus! Ego autem nōn arbitror illum haec scelesta et nefāria factūrum esse. Anteā fidem det, priusquam ego auxilium eī dabō, et dī testēs sint! Mihi sē semper dēbēbit Iāsōn, mē in mātrimōnium dūcet. Tum apud Graecōs perque urbēs eōrum honōrābor servātrīx.

“Ergō ego germānam frātremque patremque deōsque et nātālem terram ventīs ablāta relinquam? Pater certē saevus, certē est mea terra barbara. Sed frāter adhūc puer est et soror mēcum stat, et maximus deus intrā mē est! Nōn magna relinquam, magnā sequar. Honōrābor servātrīx iuvenum Graecōrum et terram meliōrem nōscam. Artēs colam oppidōrum hūmāniōrum et, coniuge Aesonidē, fēlīx vīvam et dīs cāra.

“Heu mē miseram, cūr perīcula timeō? Dīcunt mediīs in undīs montēs concurrēre et Charybdem nāvēs vastāre et Scyllam perīculōsam nautīs esse. Nihil timeō, salva in bracchiīs Iāsonis quem amō. Sī quicquid timeō, timeō dē coniuge sōlō”.

 

Nōmina Anglicē Lexicon Gram. Lectio
clāva, -ae, f. club L&S 41
hospes, hospitis, c. host; guest L&S 46
ictus, ictūs, m. blow, stroke, beat
L&S 41
latrō, -ōnis, m. robber, brigand
L&S 41
lectus, -ī, m. bed, couch
L&S 41
ōra, -ae, f. shore, sea shore
L&S 64
peregrīnātor, -ōris, m. stranger, traveller
L&S 41
pīnus, -ūs or -ī, f. pine tree
L&S 41
prōles, -is, f. off-spring, son
L&S 41
regiō, -ōnis, f. region, land
L&S 41
rūs, rūris, n. country
L&S 41
solea, -ae, f. shoe, sandal
L&S 41
sūs, suis, c. pig, sow
L&S 41
turtur, -uris, m. turtle
L&S 41
tyrannus, -ī, m. tyrant
L&S 41
vōtum, -ī, n. prayer, offering, vow
L&S 41

 

Prōnōmina Anglicē Lexicon Gram. Lectio
quis, quid who, what; anyone, anything, someone, something
L&S 143
nēmō, nēminis, m./f. no one L&S 64

 

 

Verba Anglicē Lexicon Gram. Lectio
aptō, -āre, -āvī, -ātum I fit to, adapt to
L&S 184
arō, -āre, -āvī, -ātum I plow, cultivate
L&S 184
curvō, -āre, -āvī, -ātum I curve, bend, arch
L&S 184
dēmittō, -ere, -misī, -missum I send away, send down
L&S 185
discēdō, -ere, -cessī, -cessum I depart, go away
L&S 186
expōnō, -ere, -posuī, -positum I put out, display, show
L&S 185
inclīnō, -āre, -āvī, -ātum I bend, bend over
L&S 170
occīdō, -ere, occīdī, -cīsum I kill L&S 185
offerō, -ferre, obtulī, oblātum I offer, present
L&S 184
persuādeō, -ēre, -suāsī, -suāsum I persuade L&S 184
proficiscor, -ciscī, -fectus sum I set out
L&S 186
recūsō, -āre, -āvī, -ātum I refuse L&S 185
suscipiō, -ere, -cēpī, -ceptum I undertake, offer
L&S 186
terreō, -ēre, -uī, -itum I terrify
L&S 184
tollō, -ere, sustulī, sublātum I raise
L&S 184
trāditur, trādunt it is said, handed down, people say
L&S 184
ūtor, ūtī, ūsus sum I use
L&S 184

 

 

Adiectīva Anglicē Lexicon Gram. Lectio
aptus, apta, aptum fitting, suitable
L&S 41
ferreus, ferrea, ferreum iron L&S 41
idōneus, idōnea, idōneum suitable L&S 41
pūblicus, pūblica, pūblicum public L&S 41
puerīlis, puerīle boyish L&S 41
sēcūrus, sēcūra, sēcūrum secure, free from care
L&S 41
similis, simile like L&S 41
solūtus, solūta, solūtum loosened, freed
L&S 41

 

 

Adverbia Anglicē Lexicon Gram. Lectio
valdē strongly, very hard
L&S 322
Praepositiōnēs Anglicē Lexicon Gram. Lectio
secundum + acc. after; by, along
L&S 323