Lectio Vīcēsima septima: Thēseus Troezēne

Thēseus erat fīlius Aegeī, rēgis Athēniēnsium. Aethra, fīlia rēgis Trōe­zenīī, erat māter eī. Ille quoque prōlēs Neptūnī fuisse trāditur; quam ob rem Thēseus appellātus est Neptūnius hērōs, et deum maris semper colēbat. Troezēne igitur aetātem puerīlem in rēgiā mātris avīque Pitthēī ēgit; nam pater eius Athēnās redīverat. Aegeus autem discēdēns Troezēne sub magnum saxum soleās et gladium suum cēlāverat et Aethrae imperāverat ut Thēsēum iuvenem ad sē Athēnās mitteret. “Ubi puer tam validus crēscit ut saxum removēre possit, mitte eum ad mē ut sē patrī dēmōnstret.” Ubi tempus aderat, Aethrā prōlem ad saxum dūxit. Iuvenis rogāvit cūr Aethrā hūc dūceret. Tum māter fābulam dē Aegeō exposuit. Quamquam erat labor difficillimus, Thēseus saxō remōtō soleās et gladium cēpit. Gladiō indūtus, Thēseus sē parāvit ut Athēnās proficīscerētur.             Avus Pitthēus, valdē cōnātus eī persuādēre ut iter per mare faceret, eī nāvem offerēbat; Thēseus autem, cupiēns similem Herculis cognātī sē facere, per isthmum īre cōnstituit ut populōs perīculō līberāret; nam scīvit illam regiōnem esse plēnam mōnstrōrum et latrōnum.Prīmō diē Thēseus prōlem claviferentem Vulcānī superāvit; posteā clāvam illīus semper portābat, memoriam prīmae victōriae. Deinde ille occīdit Sinem magnīs vīribus male ūsum quī tam validus erat ut pīnus ad terram curvāre posset. Arboribus solūtīs corpora hominum lātē per āera iaciēbat. Eum Thēseus eōdem modo necāvit.             Sequēns viam secundum ōram, Thēseus venit ad montēs altōs. Nam scīvit in quō locō Scīrōn latrō habitāret et in quō saxō sedēret. Hic latrō peregrīnātōribus imperāvit ut pedēs lavārent; sed cum hī sē inclīnābant ut ita facerent, ille eōs in mare ictū pedis dēmīsit. In marī ingēns turtur illōs dēvorābat. Thēseus autem pedēs Scīrōnis lavāre recūsāvit. Quem ē saxō sublātum in mare iēcit. Prope Eleusinam hērōs sūem feram interfēcit ut agricola in illō locō nunc sēcūrus rūrī agrōs suōs arāre posset.             Allī tyrannī et latrōnēs ā Thēseō superātī sunt, in quibus erat Procrūstēs quī incolās prope Athēnās terrēbat. Trāditum est eum habuisse lectum ferreum in quō omnēs peregrīnātōrēs pōnēbat. Sī quis hospes longior erat, aut caput aut pedēs secābat. Sī quis minor erat, Procrūstēs eum tendēbat ut lectō aptāret. Aegīdēs Procrūstēn in eōdem lectō necāvit. Multī poētae nārrant quōmodo Thēseus aliōs latrōnēs mōnstraque superāverit et in quibus regiōnibus populī vōta pūblica fortissimō hērōī suscipiant. Factus erat hērōs, fīlius idōneus rēgī Athēniēnsium.

Nōmina Anglicē Lexicon Gram. Lectio
clāva, -ae, f. club L&S 41
hospes, hospitis, c. host; guest L&S 46
ictus, ictūs, m. blow, stroke, beat
L&S 41
latrō, -ōnis, m. robber, brigand
L&S 41
lectus, -ī, m. bed, couch
L&S 41
ōra, -ae, f. shore, sea shore
L&S 64
peregrīnātor, -ōris, m. stranger, traveller
L&S 41
pīnus, -ūs or -ī, f. pine tree
L&S 41
prōles, -is, f. off-spring, son
L&S 41
regiō, -ōnis, f. region, land
L&S 41
rūs, rūris, n. country
L&S 41
solea, -ae, f. shoe, sandal
L&S 41
sūs, suis, c. pig, sow
L&S 41
turtur, -uris, m. turtle
L&S 41
tyrannus, -ī, m. tyrant
L&S 41
vōtum, -ī, n. prayer, offering, vow
L&S 41

 

Prōnōmina Anglicē Lexicon Gram. Lectio
quis, quid who, what; anyone, anything, someone, something
L&S 143
nēmō, nēminis, m./f. no one L&S 64

 

Verba Anglicē Lexicon Gram. Lectio
aptō, -āre, -āvī, -ātum I fit to, adapt to
L&S 184
arō, -āre, -āvī, -ātum I plow, cultivate
L&S 184
curvō, -āre, -āvī, -ātum I curve, bend, arch
L&S 184
dēmittō, -ere, -misī, -missum I send away, send down
L&S 185
discēdō, -ere, -cessī, -cessum I depart, go away
L&S 186
expōnō, -ere, -posuī, -positum I put out, display, show
L&S 185
inclīnō, -āre, -āvī, -ātum I bend, bend over
L&S 170
occīdō, -ere, occīdī, -cīsum I kill L&S 185
offerō, -ferre, obtulī, oblātum I offer, present
L&S 184
persuādeō, -ēre, -suāsī, -suāsum I persuade L&S 184
proficiscor, -ciscī, -fectus sum I set out
L&S 186
recūsō, -āre, -āvī, -ātum I refuse L&S 185
suscipiō, -ere, -cēpī, -ceptum I undertake, offer
L&S 186
terreō, -ēre, -uī, -itum I terrify
L&S 184
tollō, -ere, sustulī, sublātum I raise
L&S 184
trāditur, trādunt it is said, handed down, people say
L&S 184
ūtor, ūtī, ūsus sum I use
L&S 184

 

Adiectīva Anglicē Lexicon Gram. Lectio
aptus, apta, aptum fitting, suitable
L&S 41
ferreus, ferrea, ferreum iron L&S 41
idōneus, idōnea, idōneum suitable L&S 41
pūblicus, pūblica, pūblicum public L&S 41
puerīlis, puerīle boyish L&S 41
sēcūrus, sēcūra, sēcūrum secure, free from care
L&S 41
similis, simile like L&S 41
solūtus, solūta, solūtum loosened, freed
L&S 41

 

Adverbia Anglicē Lexicon Gram. Lectio
valdē strongly, very hard
L&S 322
Praepositiōnēs Anglicē Lexicon Gram. Lectio
secundum + acc. after; by, along
L&S 323