Facta Magica Mēdēa

In Graeciā patrēs mātrēsque dōna prō fīliīs receptīs ferunt, sed abest Aesōn, quī iam mortī vīcīnus est atque dēfessus multīs annīs. Tum sīc ait Aesonidēs: “Ō coniūnx, cui mē salūtem dēbēre cōnfiteor, sī hoc facere possunt carmina tua (quid enim nōn possunt?), aufer ā meīs annīs et annōs ablātōs adde parentī.” Nec retinuit lacrimās. Mēdēa pietāte rogantis mōta est et “Putāsne ergō” inquit, “mē spatium vītae tuae trānsmittere posse? Nē hoc Hecatē permittat! Aequā nōn petis. Sed maius mūnus dare experiar, Iāsōn. Arte meā eī longiōrem vītam dare cōnābor, annīs tuīs nōn revocātis, sī modo dea trifōrmis mē iuvābit.”

Post trēs noctēs ubi cornua lūnae coiērunt ut Diānā plēnissimā terrās spectāret, Mēdēā nūdō pede et vestīmentō apertō et capillīs fluentibus egre¬ditur ē domū et sōla per mūta silentia mediae noctis gradūs fert. Omnēs hominēs et volucrēs et ferae graviter dormiunt; stēllae in caelō sōlae micant ad quās tendēns bracchia Mēdēā ter sē convertit, ter in caput aquās magicās sparsit et ter magnīs clāmōribus deam ōrāvit.

“Nox,” ait, “fīdissima et stēllae aureae et lūna et tū Hecatē trifōrmis quae meās artēs magicās carminibus tuīs iuvās, auxiliō vestrō ventōs vocō et nūbēs moveō; serpentēs superō et saxa silvāsque moveō; montēs tremēs¬cere et manēs ex sepulcrīs exīre iubeō. Tē quoque, lūna, ex caelō trahō. Nunc opus est mihi sūcīs per quōs senectūs in flōrem redeat et prīmōs annōs recipiat. Et dabitis hōs sūcōs mihi! Neque enim frūstrā stēllae micant neque frūstrā currūs dracōnibus pennātīs tractus adest.”

Ecce adest currus ex caelō dīmissus in quem simul ascendit, rapitur in montēs summōs quō crēscunt herbae magicae. Post novem diēs et novem noctēs, herbīs collēctīs, Mēdēā currū dracōnibus pennātīs tractō rediit; dracōnēs sōlum odōre herbārum tāctī pellēs senectūtis dēposuērunt. Prō valvīs rēgiae duās ārās aedificāvit, ūnam dextrā parte Hecatae et alteram sinistrā parte Iuventūtī. Hīs sacrīs factīs magnam fossam effōdit. Tum in guttur ātrae ovis gladium conicit et fossam sanguine perfundit. Deinde crā¬terās vīnī lactisque addit et rogat rēgem umbrārum cum coniuge rapta nē mortem senis rēgis properent.

Tum iussit corpus dēfessum Aesonis afferrī ad ārās quod in plēnōs somnōs in herbīs pōnit. Hinc procul Aesonidēm et hinc procul sacerdōtēs īre iussit et oculōs profānōs removēre; Mēdēa tum capillīs fluentibus in modō bacchantum ārās geminās circumit terque senem flammā, ter aquā, ter sulphure spargit.

Intereā aēnō in igne positō medicāmen validum fervet et albet spūmīs. Addit sēmina et flōrēs et sūcōs ācrēs et lapidēs Oriente extrēmō petītōs. Praetereā in aēnum iacit ālās et carnēs volucrum et membrānam serpentis et ōva et caput avis. Hīs rēbus et mīlle aliīs sine nōmine mixtīs, Mēdēā omnia in aēnō miscet rāmō olīvae. Ecce rāmus prīmō viridis fit; brevī tempore frondet et subitō gravis est viridibus olīvīs. Quae·simul ac videt strictō ēnse Mēdēā guttur senis secat; Mēdēa veterem sanguinem effundit ut sūcīs novīs eum repleat. Quōs postquam Aesōn bibit aut ōre aut vulnere, barba capillīque colōrem nigrum recipiunt. Pallor abit et membra valida fīunt. Aesōn mīrātur sē iuvenem iterum esse.

Vocabula

Nōmina Anglicē Lexicon Gram. Lectio
domina, -ae, m. lady, mistress, miss, ms. L&S 41
dominus, -ī, m. lord, master, mister L&S 46
experientia, -ae, f. experience L&S 41
fēmina, -ae, f. woman L&S 41
fōrma, -ae, f. form, shape L&S 41
nōmen, nōminis, n. name L&S 64
superbia, -ae, f. pride L&S 41
tēla, -ae, f. loom L&S 41

 

Prōnōmina Anglicē Lexicon Gram. Lectio
mihi to me L&S 143
nēmō, nēminis, m./f. no one L&S 64

 

Verba Anglicē Lexicon Gram. Lectio
affirmō, -āre, -āvī, -ātum I affirm L&S 184
ambulō, -āre, -āvī, -ātum I walk L&S 184
certō, -āre, -āvī, -ātum I contend, vie with, struggle L&S 184
dēbeō, -ēre, -uī, -itum I ought, owe L&S 185
dīcō, dīcere, dīxī, dictum I say, speak L&S 186
doceō, -ēre, -uī, -itum I teach L&S 185
sum, esse, fuī I am L&S 170
habeō, -ēre, -uī, -itum I have, hold L&S 185
mōnstrō, -āre, -āvī, -ātum I show L&S 184
negō, -āre, -āvī, -ātum I deny L&S 184
quaesō, -ere, -īvī I ask (=”please”) L&S 186
respondeō, -ēre, -dī, -sum I reply, respond, answer L&S 185
scrībō, scrībere, scrīpsī, scrīptum I write L&S 186
simulō, -āre, -āvī, -ātum I imitate, copy, pretend L&S 184
temptō, -āre, -āvī, -ātum I try, attempt L&S 184
vocō, -āre, -āvī, -ātum I imitate, copy, pretend L&S 184

 

Adiectīva Anglicē Lexicon Gram. Lectio
īrātus, īrāta, īrātum angry, irate L&S 41
meus, mea, meum my L&S 41
perīculōsus, perīculōsa, perīculōsum dangerous L&S 41
suus, sua, suum his/her/it’s own L&S 41
temerārius, temerāria, temerārium rash L&S 41

 

Adverbia Anglicē Lexicon Gram. Lectio
etiam still, yet L&S 322
hūc to this place, here L&S 217
iterum again L&S
meliusmelius quam betterbetter than L&S 217
Coniuntiōnēs Anglicē Lexicon Gram. Lectio
-que and L&S 323