Atalanta et Hippomenēs (Pars Prīma)

Forsitan audīvistī dē virgine quae virōs in certāmine cursūs superābat. Illa fābula nōn est rūmor, superābat enim Atalanta. Hominēs dīcēbant hanc esse tam clāram fōrmā quam pedibus.

Ubi haec virgō dē coniuge scīre dēsīderāvit, oraculum respondit: “Fuge coniugem, Atalanta. Nōn dēbēs coniugem habēre; erit mors tibi.” Territa virgō in silvā vīvit innuba et turbam procōrum fugat hīs verbīs dūrīs: “Nōn erō coniūnx, nisi prius victa cursū. Pedibus contendite mēcum. Dabor coniūnx, praemium victōrī. Sed mors erit praemium tardīs. Ea estō lēx certāminis!”

Tamen turba temerāria procōrum ad certāmen vēnit quōs tanta potentia fōrmae amōrisque in audāciam addūxerat. Sēderat quoque Hippo­menēs spectātor cursūs; damnāverat procōs: “Petiturne coniūnx per tanta perīcula?” Sed ubi vīdit fōrmam corpusque puellae, dīxit “Mihi ignōscite, quōs culpāvī. Praemia nōndum sciēbam. Ea est vērē pulchra! Ego quoque fōrma Atalantae capior.” Dum laudat, ignēs amōris crescunt; optat vic­tōriam virginī. “Cūr fortūna huius certāminis ā mē non temptātur? Deus amantem iuvābit.” Dum spectat, virgō pede alite volat. Quamquam vidētur īre nōn tardius sagittā Scythicā, tamen Hippomenēs fōrmam virginis magis mirātur. Atalanta ad fīnem pervenit; cornū sonātur. Atalanta victor corōnātur. Iuvenibus victīs poena mortis datur.

Hippomenēs tamen nōn dēterritus ad certāmen sē parat. Atalantam ro­gat: “Cūr victōriam facilem quaeris? Contende mēcum! Sī victor erō, nōn pudōrī tibi erit vincī ā mē! Mihi pater est magnus Megareus cui avus est Neptūnus, rēx aquārum.” Dum ille dīcit, fīia rēgis eum spectat et dubitat superārī an vincere malit. Dīcit haec verba: “Quī deus eum iubet coniu­gem petere? Nōn sum digna pretiī, mē iudice. Sed ille adhūc puer est; nōn iuvenis mē movet, sed aetās. Ō Hippomenēs, relinque loca perīculōsa dum potes. Dēbēs amārī ā puellā meliōre. Sed cūr tamen est mihi cūra tuī? Culpa nōn est mea. Ō miser Hippomenēs, erās dignus vīvere!” Sīc dubitat virgō–amat, sed amōrem nōn sentit.

”Vocabula”

Nōmina Anglicē Lexicon Gram. Lectio
*aetās, aetātis, f. age L&S 72
*audācia, -ae, f. boldness L&S 541
avus, -ī, m. grandfather L&S 41
*certāmen, certāminis, n. contest, struggle L&S 64
*cornū, -ūs, n. horn, end, tip L&S 89
culpa, -ae, f. guilt, blame, fault L&S 41
*cūra, -ae, f. care, concern L&S 41
*cursus, -ūs, m. running, course L&S 89
*ignis, ignis, -ium, m. fire L&S 67
*lēx, lēgis, f. law L&S 57
Megareus, -ī, m. Megareus (a king) L&S 41
*Neptūnus, -ī, m. Neptune (sea god) L&S 41
procus, -ī, m. suitor L&S 41
*rūmor, rūmōris, m. rumor, hearsay L&S 62
spectātor, -ōris, m. spectator L&S 62
turba, -ae, f. care, concern L&S 41
*victōria, -ae, f. care, concern L&S 41
Pronōmina Anglicē Lexicon Gram. Lectio
*qui, quae, quod (relative pronouns) who, which L&S 147
Verba Anglicē Lexicon Gram. Lectio
*addūcō, -ere, -dūxī, -ductum I bring to, draw to, influence L&S 186
*capiō, -ere, cēpī, captum I capture, take L&S 186
corōnō, -āre, -āvī, -ātum I crown L&S 184
*culpō, -āre, -āvī, -ātum I blame L&S 184
*damnō, -āre, -āvī, -ātum I condemn L&S 184
*eō, īre, iī (īvī), itum I go L&S 203
*ignōscō, -ere, -nōvī, -nōtum I forgive L&S 186
*moveō, -ēre, mōvī, mōtum L&S 185
*sciō, scīre, scīvīor sciī, scītum I know L&S 187
*sonō, -āre, -āvī, -ātum I sound L&S 184
*superō, -āre, -āvī, -ātum I surpass, rise above, conquer L&S 184
*vincō, -ere, vīvī, victum I conquer, defeat, get the better of, vanquish, be victorius/span> L&S 186
Adjectīva Anglicē Lexicon Gram. Lectio
dēterritus, -a, -um deterred L&S 110
dūrus, -a, -um hard, harsh L&S 110
innubus, -a, -um unwed L&S 110
*tantus, -a, -um such a great, so great L&S 110
*tardus, -a, -um late, slow L&S 110
*victus, -a, -um conquered, beaten L&S 110
Adverbia Anglicē Lexicon Gram. Lectio
*forsitan perhaps L&S 216
*magis perhaps L&S 128
nōndum not yet L&S 326
*tam so L&S 323
(nōn) tardius (not) more slowly L&S 214
vērē truly L&S 214
Coniuntiōnēs Anglicē Lexicon Gram. Lectio
an or L&S 335
*nisi unless, if . . . not L&S 525