Baucis et Philēmōn (Pars Prīma)

Potentia caelī est immensa fīnem nōn habet. Quicquid dī (deī) imperant, factum est. Dubitātisne, discipulī? Nārrābo dē duābus arboribus, dē tiliā et quercū in Phrygiā. Fābula est vēra. Ego ipse locum vīdī; nōn procul est stāgnum, terra ōlim plēna virōrum, nunc undae plēnae piscium. Hūc Iuppiter vēnit et Mercurius caducifer cum patre suō quoque vēnit. Deī fōrmam virōrum simulāverant, et in terrā Phrygiā ambulābant. Requiem in mīlle casīs rogābant, sed mīlle casae erant clausae.

Tamen ūna parva casa erat aperta. Pia Baucis et senex Philēmōn hīc habitābant; duo erant tōta domus. Et servī et dominī erant duo.

Ubi dī parvam casam intrāvērunt, senex Philēmōn deōs sedēre iussit; Baucis vīnum et cibum (carnem et rādīcem et ōva) parāvit. Mēnsam quoque parāvit, sed mēnsa plāna non erat; ūnum membrum nōn satis longum erat. Testā autem mēnsa plāna facta est. Senēs advenīs benignī erant, et deīs maiōrem partem cibī et vīnī dedērunt.

”Vocabula”

Nōmina Anglicē Lexicon Gram. Lectio
advena, -ae, f. stranger L&S 41
arbor, arboris, f. tree L&S 64
Baucis, Baucidis, f. Baucis (wife of Philēmōn) L&S 82
cibus, -ī, m. food L&S 46
dominus, -ī, m. master, lord L&S 46
fīnis, fīnis, -ium, m. (or f.) end; pl. boundary L&S 67
locus, -ī, m. (irreg. pl. loca) place L&S 46
membrum, -ī, n. limb, leg (of a table) L&S 46
mēnsa, -ae, f. table L&S 41
Mercurius, -iī, m. Mercury L&S 46
pars, partis, partium, f. part L&S 72
pater, patris, m. father L&S 72
Philēmōn, -mōnis, m. (or f.) Philemon (husband of Baucis) L&S 83
Phrygia, -ae, f. Phrygia L&S 41
piscis, piscis, -ium, m. fish L&S 67
requiēs, requiētis (requiem, acc. sing.), f. rest L&S 57
rēx, rēgis, f. king L&S 57
senex, senis, -um c. old man, old woman L&S 79
servus, -i, m. slave, servant L&S 46
stagnum, -ī, n. pool L&S 46
vīnum, -i, n. wine L&S 46

 

Verba Anglicē Lexicon Gram. Lectio
dubitō, -āre, -āvī, -ātum I doubt, hesitate L&S 184
imperō, -āre, -āvī, -ātum I command, order L&S 184
intrō, -āre, -āvī, -ātum I enter L&S 184
iubeō, iubēre, iussī, iussum I order, command, ask L&S 185
parō, -āre, -āvī, -ātum I prepare L&S 184
sedeō, sedēre, sēdī, sessum I sit, remain, stay L&S 185
veniō, -īre, vēnī, ventum I come L&S 187

 

Adjectīva Anglicē Lexicon Gram. Lectio
apertus, -a, -um open L&S 110
clausus, -a, -um closed L&S 110
duo, duae, duo two L&S 134
factus, -a, -um done, made L&S 110
immensus, -a, -um immense L&S 110
maior, m./f., maius greater L&S 120, 129
noster, nostra, nostrum our L&S 112
pius, -a, -um pious, reverent L&S 110
plēnus, -a, -um full L&S 110
vērus, -a, -um true L&S 110

 

Adverbia Anglicē Lexicon Gram. Lectio
nōn procul not distant, nearby L&S 432
ubi where, when L&S 215

 

Coniunctiōnēs Anglicē Lexicon Gram. Lectio
et . . . .et both and L&S 324
enim for, in fact, truly L&S 324