Laborēs Iāsonis

Mēdēa nunc ad ārās antīquās Hecatēs īvit ut in silvā carmina sēcrēta et artēs magicās disceret. Iām fortis erat et amor recesserat, sed cum Iāsonem videt flāmmae amōris revēnērunt, quod illā diē fīlius Aesonis tam fōrmōsus fuit ut Mēdēae amantī ignōscere possēs. Spectābat et oculōs fīxōs in vultū eius tenēbat. Iāsōn loquī coepit et dextram prehendit et mātrimōnium prōmīsit ut ea auxilium daret. Mēdēa lacrimīs multīs ait: “Quid faciam? Videō mē auxiliō meō eum servātūram esse. Servātus, prōmissa det et servet!” Hic per sacra Hecatēs trifōrmis deae iūrāvit. Illa herbās magicās et carmina magica eī dedit et Iāson laetus in tēcta recessit.

Posterō diē populī in agrum sacrum Mārtis convēnērunt; rēx ipse in mediō sēdit vestīmentum purpureum gerēns et nōtus scēptrō eburnēō. Ecce taurī appropinquābant quī tantōs ignēs efflābant ut herbae ignibus tāctae ārdērent. Tamen Iāson obvius īvit. Argonautae terribilēs taurōs videntēs magnopere timuerunt, sed Aesonidēs nec ignēs nec fūmōs sēnsit. Tantum medicāmina poterant ut sine timōre dextrā fortī iugum grave in umerīs taurōrum pōneret et ferreō arātrō campum coleret.

Mīrati sunt Colchī, Argonautae clāmōribus gāvīsī sunt. Tum ex galeā aēneā dentēs serpentis excēpit ut eōs in agrōs spargeret. Humus sēmina mollivit et dentēs tam celeriter crēscēbant ut nova corpora hominum fīerent. Quod magis mīrum erat, quisque vir arma tenēbat. Graecī timēbant tot hominēs et tot arma videntēs; Mēdēa, quae illum tūtum fēcerat, ubi vīdit ūnum iuvenem ab tot hostibus petī, palluit et frīgida subitō sine sanguine sēdit.

Iāson autem saxum in hostēs iēcit ut ā sē bellum in ipsōs converteret. Omnēs per multa vulnera ceciderunt; Graecī gāvīsī sunt et Mēdēā quoque, agēns grātiās carminibus et dīs auctōribus hōrum.

Superest herbīs somnum dracōnī pervigilī dare, quī horrendus cūstōs velleris aureī erat. Iāson eum aquīs Lēthaeīs sparsit et ter dīxit verba somnōs placidōs facientia ut somnus in oculōs dracōnis venīret. Hērōs Aesonidēs vellere aureō potiēbātur. Superbus spoliō et portāns quoque sēcum auctōrem spoliī, ipsam alterum spolium, victor ad Graeciam cum uxōre novā rediit, effugiēns īram patris.

Vocabula

Nōmina Anglicē Lexicon Gram. Lectio
domina, -ae, m. lady, mistress, miss, ms. L&S 41
dominus, -ī, m. lord, master, mister L&S 46
experientia, -ae, f. experience L&S 41
fēmina, -ae, f. woman L&S 41
fōrma, -ae, f. form, shape L&S 41
nōmen, nōminis, n. name L&S 64
superbia, -ae, f. pride L&S 41
tēla, -ae, f. loom L&S 41

 

Prōnōmina Anglicē Lexicon Gram. Lectio
mihi to me L&S 143
nēmō, nēminis, m./f. no one L&S 64

 

Verba Anglicē Lexicon Gram. Lectio
affirmō, -āre, -āvī, -ātum I affirm L&S 184
ambulō, -āre, -āvī, -ātum I walk L&S 184
certō, -āre, -āvī, -ātum I contend, vie with, struggle L&S 184
dēbeō, -ēre, -uī, -itum I ought, owe L&S 185
dīcō, dīcere, dīxī, dictum I say, speak L&S 186
doceō, -ēre, -uī, -itum I teach L&S 185
sum, esse, fuī I am L&S 170
habeō, -ēre, -uī, -itum I have, hold L&S 185
mōnstrō, -āre, -āvī, -ātum I show L&S 184
negō, -āre, -āvī, -ātum I deny L&S 184
quaesō, -ere, -īvī I ask (=”please”) L&S 186
respondeō, -ēre, -dī, -sum I reply, respond, answer L&S 185
scrībō, scrībere, scrīpsī, scrīptum I write L&S 186
simulō, -āre, -āvī, -ātum I imitate, copy, pretend L&S 184
temptō, -āre, -āvī, -ātum I try, attempt L&S 184
vocō, -āre, -āvī, -ātum I imitate, copy, pretend L&S 184

 

Adiectīva Anglicē Lexicon Gram. Lectio
īrātus, īrāta, īrātum angry, irate L&S 41
meus, mea, meum my L&S 41
perīculōsus, perīculōsa, perīculōsum dangerous L&S 41
suus, sua, suum his/her/it’s own L&S 41
temerārius, temerāria, temerārium rash L&S 41

 

Adverbia Anglicē Lexicon Gram. Lectio
etiam still, yet L&S 322
hūc to this place, here L&S 217
iterum again L&S
meliusmelius quam betterbetter than L&S 217
Coniuntiōnēs Anglicē Lexicon Gram. Lectio
-que and L&S 323